visus numquam penitus fuerat. Cępit itaque frater Deum
devote deposcere ut qui Israelitico populo aquam potuit ex arida
petra producere, ipse sibi dignaretur piscem in arenti rivulo
demonstrare. Confestim igitur, missa manu in exigua aqua, piscem
repperit, qui beato viro ad refectionem abundanter sufficere potuit:
Deo scilicet servo suo providente convivium, inventum est
in saxoso et arido monte velut in piscosa valle vivarium. Sed
quia de vita beati viri hęc, quę nimirum pauca de multis dicta sunt
sufficere credimus, iam ad transitum veniamus.
LXVIIII. Vir denique sanctus per multa alia habitavi,
loca, multa alia precipue a suis discipulis perpessus est mala,
plura quoque per eum sunt facta miracula, quę nos describere ideo
pretermittimus, quia longioris stili prolixitatem vitamus. Post
cuncta igitur habitationum suarum loca cum iam finem suum imminere
conspiceret, tandem ad monasterium quod in Valle de Castro
construxerat rediit, ibique propinquantem obitum indubitanter
expectans, cellam sibi cum oratorio ędificari, in qua recluderetur et
silentium usque ad mortem servaret, instituit. Sane
viginti annis ante finem vitę discipulis suis manifeste predixerat
quia in predicto monasterio oporteret eum quiescere, nulloque
adstante vel funeri exequias dependente, expediret eum spiritum
|
1
5
10
15
20
|