Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 149

libro IV


post coniunctionem causalem vel etiam continuativam et similiter adiunctivam: quod in aliis partibus epistole, preter salutationem, causa compendii sepe contingit, (3) ut si dicas: 'Unde, cum sine vestro auxilio non possim facere quod affecto, supplico dominationi vestre quatinus michi x libras imperialium trasmittatis' (4) vel sic: 'Unde, si honorem quem desidero me cupitis adipisci' vel sic: 'Unde, quia vos estis michi specialis dominus et unicus benefactor' (5) vel sic: 'Unde, licet mora quam Bononie facio vobis videatur forsitan honerosa'. Postea procede: 'supplico tamen' et cetera.
(6) Et nota quod 'verum' et 'ceterum' in diffusioribus tractatibus locum habent; 'at', 'sed' et 'vero' brevioribus adaptantur. (7) Et hec coniunctio 'at' solas orationes coniungit, 'sed' autem orationes et dictiones habet officium coniungendi.
40. (1) DE CONVENIENTIA PETITIONIS CUM NARRATIONE.
(2) Petitio quidem potest cum narratione sub una clausula comprehendi, potest rationabiliter et secerni, sicut de narratione censuimus et exordio. (3) Et si narratio cesset, eadem lege potest exordio copulari. (4) Quod, si tam exordio quam narratione sit epistola mutilata, petitio tunc non eget aliquo signo, sicut nec narratio quando exordium non precedit. (5) Ideoque dicimus quod, sicut exordium habet convenientiam cum extremis, id est cum salutatione atque narratione, ita petitio convenit cum

Torna all'inizio