Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 535


Quod praeter legem humanam et naturalem,
oportuit dare legem evangelicam et
divinam. Cap. XXX.

Furerunt enim aliqui de suo ingenio praesumentes,
dicentes Theologiam supefluere, ex quo habemus phyficas
disciplinas, in quibus determinatur de omni ente et
superfluere legm Evangelicam et divinam, ex quo habemus
legem humanam et naturalem, quae videntur omnia
vitia prohibere, et omnes virtutes praecipere. Sed
quod praeter legem naturalem et humanam fuerit expediens
dare legem evengelicam et divinam, triplici via
possumus venari secundum ea quae communiter a doctoribus
traduntur. Prima via sumitur ex parte punitionis
peccatorum. Secunda ex parte cognitionis nostrae. Tertia
ex parte finis, sine ex parte finalis boni, quod intendimus
adipisci. Prima via sic patet. Nam (ut supra dicebatur) lex
humana non omnia peccata punit, quod duplici de causa
contingit. Prima est, quia communiter populus non potest
attingere punctalem formam vivendi, ideo oportet
aliqua peccata dissimulare et non punire lege humana,
ad hoc ut possit durare principatur in populo: non enim
esset possibile aliquem diuturne principari, si vellet omnia
peccata punire, et omnes transgressiones corrigere.
Rursus et si omnes trasngressiones possent puniri a principante,
non tamen est possibile simpliciter omnia delicta
puniri: quia non omnia perveniunt ad notitiam principis.
Immo aliqua sunt adeo occulta, ut interiores concupiscentiae,
quae lege humana puniri non possunt. Oportuit
igitur praeter legem humanam dari aliquam legem,
ut nullum malum remaneret impunitum, et nullum
bonum irremuneratum. Ad hoc autem faciendum non
sufficit lex naturalis, utim prosequendo parebit. oportuit

Torna all'inizio