simul et Sanctum Laurencium, qui et ipse fundatus est trans flumen 
Bradano, propinquo castello Monte Scaviosum, cum universis 
aliis ecclesiis et suis pertinenciis, sicut supraditum est. Et hoc 
libellarium scriptum Adelchis clericum et notarium scribere rogavimus. 
Actum in civitate Matere.  
SIMILI quoque modo in episcopio Neapolitano dederunt gualdum, 
quod habebant in Liburias, loco ubi dicitur Cree pro quo 
acceperunt libras argenti centum, eo tenore, ut, quocumque tempore 
illud recolligere vellent, redderent illis predictas libras argenti, 
et sua cum pace reciperent. 
IUDICATUM DE SANCTA MARIA IN CASTANIETO ABBATI MAIONI. 
Dum in Beneventano palacio stetissem ego Lodoicus castaldeus 
et iudex, in presencia domne Ageltrudis imperatricis auguste, 
et domni Radelchis principis, et tunc in eorum presencia reclamavit
  |  
  |