Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 123


nos inclinant ad aliquid contra rationem, indigemus
virtute retrahente nos, ut patet in temperantia, per quam
retrahimur a delectationibus sensibilibus. Sed cum passiones
nos retrahunt ab eo quod ratio dictat, non indigemus
virtute retrahente, sed magis impellente, ut patet
in fortitudine, quae magis nos impellit ad pericula bellica,
quam retrahat nos ab illis. Cum ergo retrahere et
impellere sint quodammodo opposita, et formaliter differant,
aeque principaliter et per se non est eadem virtus
retrahens et impellens: nec est eadem virtus principaliter
moderans passiones, et impellens nos ab eo quod
ratio vetat. Inde est ergo quod si unum et idem aliter et
aliter acceptum nos retrahit et impellit, oportebit circa
illud dare duas virtutes. unam impellentem, et aliam
retrahentem. Videmus autem quod magnanimitas est
circa magnos honores. Magnus autem honor est quodammodo
magnum bonum. Magnum autem bonum,
ratione qua magnum est, nos retrahit, ne prosequamur
illud, ratione difficultatis. Prout vero bonum est, nos allicit,
ut tendamus in ipsum. Ergo circa magnos honores,
et circa magna bona dupliciter contingit peccare. Primo,
si ultra quam ratio dictet prosequamur ea inquantum bona
sunt. Secundo, si infra quam ratio dictet retrahamus nos
ab illis, eo quod ardua et difficilia sint. Quare circa talia
duplici virtute indigemus. Una impellente nos, ne retrahamur
propter difficultatem, et haec est magnanimitas:
et alia retrahente nos, ne ultra rationem tendamus in
illa ratione bonitatis, et haec est humilitas. Omnino ergo
magnanimus humilis est. nam cum impossibile sit esse
magnanimum non existentem bonum, ut probat Philosophus
4. Ethic. nullus autem bonus sit, si ultra quam ratio
dictet prosequatur honores, de necessitate cum magnanimitas
impellit nos in aliqua magna bona, ne trahamur
ratione difficultatis, oportet quod ei sit annexa humilitas,
ne ultra quam ratio dictet tendat in ea ratione bonitatis.

Torna all'inizio