Stephanus de Sancto Georgio: Epistolae

Pag 48


rubigo ignominie et eidem confusionis duplicate stigmata remanerent.
Rogamus igitur paternitatem et benivolentiam vestram, quatenus premissa,
si placet, attente considerationis acie advertentes, omnem viam et
omnem modum amici regis contemplatione rogantis excogitare velitis, ut
negotium postulationis eiusdem honorabilem exitum sortiatur, et ita, si
placet, ut, si ad falsorum testimonia in alia postulatione dictus postulatus
non absque nostri iniuria fuit repulsus, in ista saltem, ut non duplicetur
iniuria, gratiam mereatur.


Summo pontifici rex Anglie, per Stephanum.
Quos gloriosa religio triumphantis ecclesie, que non fallitur
neque fallit, post devictum consumatumque triforme certamen mundi, carnis et
demonis, ad consortium supernorum civium ovanter admittit et glorianter
honorat, decet nimirum et convenit, ut militantis quoque cura sollers
Ecclesie prosequatur in terris honoribus, gaudiis excolat et laudibus veneretur,
quatinus eorum suffragiis et patrociniis apud Deum, qui est gloriosus
in sanctis suis et in sua maiestate terribilis, inter mundanos conflictus
et turbines adiuvetur. Ex hoc siquidem inducitur et movetur animus
noster ad sanctitatis vestre deferre notitiam, quod pie memorie R. Lincolinensis
episcopus, vir utique in ergastulo adhuc corporis positus reverendus,
meritis clare vite et claritate meritorum insignium clarus vixit et

Torna all'inizio