Paulus Diaconus: Historia Romana

Pag 49


Isdem temporibus consul M. Aemilius Lepidus Catuli collega
civile bellum voluit commovere, intra unam tamen aestatem
motus eius obpressus est. ita uno tempore multi simul
triumphi fuerunt, Metelli ex Hispania, Pompei secundus ex Hispania,
Curionis ex Macedonia, Servilii ex Isauria.
Anno urbis conditae sexcentesimo septuagesimo sexto L.
Licinnio Lucullo et M. Aurelio Cotta consulibus mortuus est
Nicomedes rex Bithyniae et testamento populum Romanum heredem
fecit. Mithridates pace rupta Bithyniam et Asiam rursus
voluit invadere. adversus eum ambo consules missi non unam
habuere fortunam. Cotta apud Calcedonem victus ab eo acie,
etiam intra oppidum coactus est et obsessus. sed cum se inde
Mithridates Cyzicum transtulisset, ut Cyzico capto totam Asiam
invaderet, Lucullus ei alter consul occurrit. ac dum Mithridates
in obsidione Cyzici commoratur, ipse eum a tergo obsedit
fameque consumpsit et multis proeliis vicit, postremo Byzantium,
quae nunc Constantinopolis est, fugavit. navali quoque
proelio duces eius Lucullus obpressit. ita una hieme et aestate
a Lucullo ad centum fere milia regis exstincta sunt.
Anno urbis Romae sexcentesimo septuagesimo octavo Macedoniam
provinciam M. Licinnius Lucullus accepit consobrinus
eius, qui contra Mithridatem bellum gerebat. et in Italia novum
bellum subito commotum est. septuaginta enim et quattuor gladiatores
ducibus Partaco Crixo et Oenomao effracto Capuae
ludo fugerunt.
|| Vesuvium montem occupaverunt; unde erumpentes
Clodii praetoris, qui eos obsidione cinxerat, castra expugnaverunt
ipsoque in fugam acto cuncta in praedam averterunt.
inde per Consentiam et Metapontum circumducti
ingentia brevi agmina colligerunt; itaque cum caedibus incendiis
rapinis stuprisque omnia miscerent multaeque se matronae
ob dolorem pudoris violati necassent, || paene non levius
bellum in ea, quam Hannibal, moverunt. nam multis ducibus
et duobus simul Romanorum consulibus victis sexaginta fere
milium armatorum exercitum congregaverunt victique sunt in
Apulia a M. Licinnio Crasso proconsule, et post multas calamitates
Italiae tertio anno bello huic finis impositus.

Torna all'inizio