Iulianus de Spira: Vita Sancti Francisci

Pag 1045


circuiens, poenitentiam constantissime praedicavit. Curabat
praecipue semetipsum irreprehensibilem in omnibus exhibere, ne
veritatem cogeretur verbis adulatoriis palliare. Mirabantur viri litterati
eius, quem non homo docuerat, verborum virtutem, videntes
ad ipsum nobiles et ignobiles divites et egenos turmatim confluere,
eique, veluti novo sideri in tenebris orienti sollerter intendere.
Omni namque ordini, conditioni, aetati et sexui congruenter documenta
salutis impendit; omnibus vivendi regulam tribuit, cuius hodie
felicem ducatum in utroque sexu sequentium triumphare se gaudet
Ecclesia triplici militia salvandorum.Tres enim, ut supra tetigimus,
Ordines ordinavit; quorum primum ipse professione simul et habitu
super omnes excellentissime tenuit, quem et Ordinem Fratrum
Minorum, sicut in Regula scripserat, appellavit. Secundus etiam, qui
supra memoratus est, pauperum Dominarum et virginum felix ab eo
sumpsit exordium. Tertius quoque non mediocris perfectionis Ordo
Poenitentium dicitur, qui clericis et laicis, virginibus, continentibus
coniugatisque communis, sexum salubriter utrumque complectitur.
24 Verum qualiter ipse beatus Franciscus Ordinem Fratrum Minorum
in omni virtutum culmine magnifice supererogando servaverit,
qualiterve ad omnia, quae sunt verae religionis, suos fratres et

Torna all'inizio