quinto in fundo Campo Rotundo. unum tenuit Framiscitus et 
alium Gypzo qui vocatur Nerinus cum suis fratribus. domnus 
autem Benedictus papa contulit in hoc monasterio ex propria 
substantia pro animabus domni Gregorii atque Marię genitorum 
suorum quasdam res in territorio Collinensi in fundo Flaiano, 
videlicet vineam et terram quas tenuit Benedictus Saxonis 
cum Pecculo filio suo qui fuerunt famuli eius. in loco autem 
qui vocatur Maternus  Postmontem quędam res Crescentii et 
Gebbonis filiorum Farolfi. in Scandrilia casalis totus ubi dicitur 
Collis Sancti Martini. in Arnario duas partes. In 
loco qui nominatur Bulcianus sive Sala casalis Luponis de Petrono 
et medietas casalis Iohannis Prodę. in loco qui nominatur 
Fistula ęcclesia Sancti Blasii cum centum modiolis. in 
Pontiano alias res. de castello Currisio portio domnę Lavinię 
cum casale Ursi presbyteri, et medietate casalis Iohannis de Firmo, 
et portione curtis Sancti Benedicti. in Pustiniano alias res. 
et res Gisolfi in Salisiano et in Sectiniano et in Galoniano et in 
monte Otę. infra urbem Romam portio Stephanię de ęcclesia 
Sancti Benedicti et oratorio Domini Salvatoris. Ad 
Gattum Secuta novem uncię principales de aqua alvei Tyberis 
ad aquimolum construendum. item, de suprascripta ęcclesia 
Sancti Benedicti et Sanctę Marię ac Sancti Blasii, et horto atque 
medietate portę Maioris, et de filo salinario facta est refutatio 
in hoc monasterio in manus Guidonis abbatis. in Lafriniano 
collata est quędam res in hoc monasterio. in Capitiniano 
miliario Urbis plus minus nono de ęcclesia Sancte Columbe et
  |  
  |