fraudari, quin pro commisso bonorum omnium iactura ipsum afficiat,  
quanto amplius dampnandum censemus si compatris et vicini thorum violare presumpserit. Intolerabile prorsus de iure videtur. Sanccimus itaque  
si de tali facto nobis aliquando fuerit proclamatum,manifestum fuerit, vel  
probatum, bonorum omnium mulctatione plectendum. 
Si maritus uxorem in ipso actu adulterii deprehenderit, tam uxorem,  
quam adulterum occidere licebit, nulla tamen mora protracta. 
XXXI. De adulterio 
Lex maritum lenocinii pena cohercet, qui uxorem in adulterio  
deprehensam, retinuerit, adulterumque dimiserit, nisi forte sine sua culpa  
ille diffugit. 
XXXII. De desistendibus ab accusatione 
Qui post crimen adulterii intentatum uxorem receperit, destitisse  
videtur ab accusatione ideoque suscitare qustionem ultra non poterit. 
XXXIII. De iniuriis privatis personis illatis 
Quod iuri et rationi est consentaneum satis iure cunctis est gratum,  
et quod a ratione equitatis dicrepat, universis ingratitudinem representat.  
Nulli igitur mirum si quod in homine deus carius et dignius posuerit, cum  
negligitur atque despicitur, et inprobo iudicio vilipenditur, sapiens et honestatis  
amicus rationabiliter indignatur. Quid enim absurdius quam equa  
lance pensari ubi iumenti cauda decerpitur, et ubi honestissimi viri barba  
depilatur. 
Pro suggestione ergo populi nostro regno subiecti atque supplicatione  
legum suarum ineptitudinem cognoscentis hanc legem et edictum  
proponimus. Ut cuicumque de popularibus excusato, tamen et deliberatione  
barba fuerit depilata, reus talis commissi pena huiusmodi feriatur  
solidis aureis scilicet regiis sex; si vero in rixa factum fuerit, sine  
deliberatione et studio, de eisdem sol. III.
  |  
  |