Iohannes de Virgilio: Ars dictaminis

Pag 194


quantitate sillabarum et pedum numero mensurantur. Ritimicum a ritimos, quod
est numerus, quia in ritimicis sillabarum tantum numerus et consonantia finalis
actenditur. Prosaicum dicitur a proson, quod est longum, quia in prosa licet latius
et liberius evagari, accentu solo sensibili circa finales dictiones in cursibus observato.
Permistum, ut dictamen Boetii, Marciani et talium, dicitur quod ex illis vel illarum
manerierum aliquibus constat. De prosaico vero tantummodo circa presens
intendimus.
(P)rosaici dictaminis aliud epistolare, aliud non epistolare. Epistolare dictamen
est quod per epistolas ordinatur, sed hoc duobus modis: aut antiquo modo, sub
confectione partium epistolarium et cursuum ornatu neglecto, sed solum congruitate
in sententia custodita, sicut epistole Senece, Pauli et consimilium; moderno
modo, secundum distintionem partium et cursuum venustatem, sicut epistole Petri
de Vineis et aliorum. Non epistolare dictamen est quod non per epistolas ordinatur,
sicut istorialium et artificum scripta, quales Titulivii Salustii et Ciceronis libri leguntur.
De epistolari autem dictamine iuxta consuetudinem modernorum ad presens
contendimus, hoc ante admonito quod quicumque huius dictaminis habuerit
cognitionem, prosaici totius habebat. Nam istud strictius et policius ex hoc gradu
percipitur.
(Quia igitur epistolare dictamen prosaicum sine cursibus hodie reputatur incultum,
qualiter cursuum melodia conficitur videatur hoc ordine: primo quidem
videndum est quid sit cursus et a qua proprietate nomen assumpserit; secundo, quot
et qui sint cursus quibus moderni utuntur; tertio, in quibus locis clausule vel epistole
unus quisque cursus actius collocetur; quarto de puntis dicetur.
(C)ursus est finalium dictionum, in distintionibus et clausulis maxime, prolatio
regularis, ex longitudine vel brevitate proveniens et condelectationem faciens in
animo auditoris; et dicitur a currendo, quia per cursus discurritur clausula,
sicut metra pedibus scandi solent.
(C)ursuum maneries quibus moderni utuntur sunt quatuor: scilicet velox, contrarius,
scaber et planus; vel alio nomine: velox quatrisillabus, contrarius sive planus
quatrisillabus, velox trisillabus, contrarius sive planus trisillabus. Velox quatrisillabus,
qui antonomasia velox simpliciter dici solet, constat ex duabus dictionibus
tetrasillabis, idest quatrisillabis sive quatuor sillabarum, ita quod antecedentis dictionis
penultima brevietur, sequentis vero dictionis penultima producatur; ut in hoc
exemplo: « divine clementie pietatem. » Potest tamen precedens dictio vel esse maior
ad libitum. Ad minus vero debet esse trisillaba; nam accentus brevis infra dictionem
trisillabam non sentitur. Exemplum tale: « magnitudinis invenitur »; et hoc exemplum:

1



5




10




15




20




25




30




35
Torna all'inizio