Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 296


Quapropter Cusentia semiviva traducitur,
ubi tandem masculino abortivit in partu.
Nam viro cum multitidine suorum procerum
convalescentiam ejus sibi studiosius expectante
vel mortem, regina ipsa demum persolvit quod a
natura receperat post abortum, et cum partu,
quem a maternis visceribus casus violentia secuerat
non completum, in majori tumulatur ecclesia
cusentina. Ossa tamen elixa prius et qualibet
carnositate mundata more majorum in Franciam,
relictis in tumulo putribilibus, quae servando
servari non poterant, demandantur. Fit
sibi sepultura perpulcra digna memoria, materiae
ac artis concertatione glorifica; et ad serviendum
altari continue, juxta quod est hujusmodi
regalis sepultura constructa, ordinatur perpetuus
capellanus, centumque uncias auri dictus
Francorum dominus pro emendis possessionibus,
de quarum usufructu possit idem vivere capellanus
cusentino,capitulo elargitur. Transiens
post haec Philippus praedictus per romanam
ecclesiam, quae adhuc erat in viduitatis solitudine
constituta, gressus in Franciam properat,
ut Francorum corda Ludovici obitu forsitan
alterata confoveat, et sacram regis recipiat unctionem.
Cap. IV
Karolus rex, dies festos Neapoli celebrans, quamplurimos
equites militesque legit.
Jam requie data certa laboribus, rex Karolus
bellorum cura nequaquam, sicut videbatur, ulterius
fluctuans, cum jam infinito coacervato
thesauro, et pretiosis quibusque compositis, cotidie
cerneret regales redditus ampliari; ut filios
militiae unda renasceret cogitavit, et ramum verisimiliter
olivae paciferae manu gestans, et viam
studens subjectis variis laboribus aperire, regali
mandat edicto, ut officiales ubique per regnum
merita causarum in statera justitiae metiantur;
et, exhibens singulis gratum sermonis exenium,
et dulce verborum omnibus blandimentum, quasi
modo regni coronam acceperit eminentioribus
contextam titulis dignitatum, se totum in alveum
sanctae meditationis includit. Aestuantibus ergo
regiis ad digna praecordiis et flagrantibus votis
ad justa, dum omnia quodam jucunditatis applausu
secum felicitatis auspicia sortirentur, ex
nobilioribus totius regni deligit juventutem, cui
subserviat aptitudo militiae et quae digne possit
cum filiis honore tantae militiae decorari. Sicque
apud Neapolim celebrandae per totum regnum
de tantae solemnitatis indicto, et multa propterea
pecunia recollecta, quam in militiis et conjugiis
filiorum regum, regeque movente bella
contribuere consueverunt regniculae, in apertis
campis juxta monasterium Sancti Petri ad Aram
fit apparatus solemnis, qualem decet dominum
triumphantem. Ambitus enim ampli spatii circularis
murorum vallatur sepibus et structuris,

Torna all'inizio