Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

244


Gallici conversi ad fidem Christi circa annos Domini .D.XL.
alia mulier, scilicet Galla regina, fuit causa conversionis totius
gentis Ungarorum, sicut dicetur infra in titulo de Iohane
episcopo .XIIo. fuerunt autem Hungari ad fidem Christi conversi
circa annos Domini .Mo.XV. alia mulier, scilicet
Theodolinda regina, fuit causa conversionis totius gentis
Lombardorum, sicut dictum est supra. fuerunt autem Lonbardi
ad fidem Christi conversi circa annos Domini .DC. una
alia mulier nomine Ysides, que fuit tempore Habrae, invenit
litteras grecas et egyptiacas. alia mulier nomine Carmentis
regina, que fuit mater Latini regis Ytalie, invenit litteras
latinas. ecce quam sapientes et devote olim mulieres
erant, que populos ad fidem Christi convertebant et que litteras
latinas, grecas et egyptiacas inveniebant. mulieres autem
nostri temporis potius student circa vanitates seculi, quam circa
ea que sint ad honorem Dei vel edificationem populi. de
sancto Syro episcopo tertio.
Syrus, episcopus tertius, cepit circa annos Domini .D.LXXX.

Torna all'inizio