Albericus Casinensis: Visio Alberici

196


statim recurrant. Non solum autem monachi, verum etiam clerici et laici, qui
voluntati carnis ita renuntiant atque adversus concupiscentiam pugnant ac manibus
suis laborant, qui obedientie, humilitatis, fidei, spei, caritatis atque castitatis
ceterarumque virtutum viam sequuntur, qui ad penitentiam et conversionem morum
suorum ita convertuntur et Deum ex toto corde suo diligunt, proximosque tanquam
se ipsos. Via ista illos ad hanc beatitudinem et gloriam, quam vides, ad finem vite
perducit, dignique erunt in futuro examinis die audire: Venite, benedicti patris mei,
percipite regnum.
XXX.
Idem vero campus altissimus valde celoque propinquus michi videbatur; planities
vero eius erat inmensa. Paradisum, ubi lignum vite est, Cherubin custodiunt; et
lignum, unde gustavit Adam, dixit michi beatus Petrus apostolus, quod vocaretur
neptalim. De illis, qui modo sunt in paradiso, non dixit nomina nisi Abel, Abrae,
Lazari et latronis.
XXXI.
Ostenditque michi circa parad1sum lectum claris et splendidissimis operimentis
adornatum, duosque sacerdotes sacris vestibus indutos ex utraque parte lectuli cum
turibulis astantes. In quo lecto quendam iacere conspexi, cuius nomen ab apostolo
audivi, set prohibuit, ne cui illud dicerem.
XXXII.
Interim vero idem beatus apostolus cepit michi dicere: "Tria sunt peccata, unde
maxime genus humanum periclitatur et perit, et que seculares homines aut minimum
aut nullum putant esse peccatum, id est gula, cupiditas et superbia. Et quomodo his
tribus vitiis homines pereunt? Quia ex his cetera vitia et peccata oriuntur, ut puta, de
gula nascitur ventris ingluvies, concupiscentia mala, fornicatio et cetera istiusmodi.
Cupidus autem Deo et hominibus odibilis, animam suam dare Deo non vult, sua
retinet, aliena rapit, helemosinam non facit, tribulantibus et necessitatem patientibus
pro Deo non curat subvenire, nisi forte sit aliquis, quem timeat. De superbia vero
oritur vana gloria, dominandi desiderium, sui altitudo, despectus alterius; de superbia
nascitur iniuria, de iniuria odium, de odio homicidium, et sic his tribus vitiis cetera
peccata coalescunt."

Torna all'inizio