Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 300


fine. Parabola(m) quoque quam mihi postulasti super hoc,
est parabola venatoris et leene. Dixit rex: Quomodo fuit?
Ait philosophus:
Dicitur quod, cum quedam leena peperisset duos catulos
et eos in suo habitaculo dimisisset, donec quereret aliquid
venationis pro esca, transiuit inde quidam venator, et,
cum vidisset illos, interfecit eos et excoriauit pelles eorum
et abiit in viam suam. Cum rediret leena ad suum habitaculum
et suos catulos mortuos inueni[re]t et excoriatos,
factum est hoc ei valde molestum, et contristabatur et flebat
amare, iactans se super lumbos et faciem eius in terra pre
sui cordis amaricatione. Et cum sentiret quidam lupus,
vicinus eius, strepitum clamoris et lamentationem cordis ipsius,
iuit ad eam, querens ab ea quare hoc faceret. Cui leena
suum casum exposuit. Ait ei lupus: Nequaquam debes ob
hoc flere et contristari nec te in huiusmodi strepitu suspiratu[u]m
fatigare, sed vindicare debes te ipsam iusto
iudicio et considerare quia non intulerit venator tibi hanc
tribulationem, nisi propter tribulationem quam et tu simili
modo alijs intulisti; habe igitur patientiam operi venatoris,
vt alij tui operis patientiam habuerunt. Nam scriptum
est: Mensura qua quis mensus fuerit, eadem remecietur ei.
Et sic vobis contigit nunc. Dixit ad eum leena: Expone
mihi hoc quod intendis. Cui lupus dixit: Quot sunt anni
vite tue? Et respondens, leena dixit: Circa centum annos
habeo. Cui dixit lupus: De quo sustentata est vita tua ex
tunc vsque nunc? At illa: Viuebam de carnibus bestiarum
et ferarum terre. Cui dixit lupus: Scisne huiusmodi
animalia quos deuorabas, patres et matres habuisse? At illa:
Scio, inquit. Et ait lupus: Scire debes quoniam sic illi tristati
et amaricati sunt ex amissione suorum filiorum,

Torna all'inizio