Gasparinus Barzizza: Exempla exordiorum

f. 8v


Nec arbitror equum ullam esse tantam rerum gestarum gloriam, que severitatem legum nostrarum auferre debeat. Si enim plura fame et auctoritati principum civitatis quam rigori legum concesseritis, non diu hoc imperium et dignitatem rei publice retinebitis. Prosint civibus nostris ea que adversarius meus dicit. C. Marii magnifica pro vestra re publica gesta et habeant qua virtute et industria militari sequantur; non patrie noceat, quod ea crimina que in principibus civitatis negligantur, que in ceteris severissime puniuntur. Nam si penam huius criminis Mario pro rebus a se gestis remiseritis, inducetis, iudices, incredibilem in nostram civitatem discordiam ac seditionem, quum populares videbunt potentes homines ea lege absolvi, que se intelligant a vobis iudicibus acerbe puniri. Hec vos maxime tangant, iudices, qui legibus iurati estis.
 
Exemplum insinuationis, quum dicimus non placere nobis que facta dicuntur ab adversario et esse indigna aut nefaria, deinde quum diu rem auxerimus, nihil a nobis simile factum esse ostendemus. Sumitur autem materia a morte amici in defensionem Ulixis.
 
Res indigna, iudices, et prorsus nefanda, quam adversarius meus his diebus proximis perpatratam esse dicit. Ea quidem in primis iniqua mihi et scelerata visa est, tantamque attulit animo perturbationem et dolorem, ut neque huic adversario meo neque cuiquam alteri in hac re ipsa concedam quod maiore afficiatur, vel pietate vel indignatione. Quis enim ferre posset virum fortissimum atque integerrimum Aiacem dolo et proditione interfectum esse? Quis in eum satis supplicii posset excogitare, qui clarissimum precipuumque lumen Grecie tam perperam tam crudeliter extinxit? Movet me certe plurimum respectus omnium necessariorum suorum, quos hic ante conspectum vestrum tristi ac fracto animo propter vim illatam propinquo suo astare videtis. Sed longe magis omnium principum et totius Grecie meror et incommodum perturbat. Illud autem vellem

Torna all'inizio