Salimbene de Adam: Cronica

Pag 775


diebus super hoc laborassent. Et fuerunt ibi ambaxatores ex
utraque parte Mutine, exterioris et interioris. Tandem ambaxatores
hoc decreverunt et ordinaverunt et statuerunt, ut nulli parti consilium
darent nec succursum nec adiutorium nec favorem, tum
quia noluerunt eis consentire pro bono suo et pace habenda, tum
etiam quia non poterant offendere aliquam partem ex Mutinensibus,
quin offenderent suos, eo quod omnes ex ecclesiastica parte
fuissent, tum etiam ut removerent spem a Regio et aliis civitatibus
sue partis habendi adiutorium ab eis, si similiter stultiçarent.
Tunc Mutinenses, videntes se derelictos in manu consilii
sui ab omnibus suis amicis in quibus habebant fiduciam,
miserunt Florentiam et ad alias Tuscie civitates ut conducant
soldadherios ad congregandum exercitum oportunum, ut una
pars aliam dissipet et confundat. Talia sunt hodie in octava
Nativitatis beate Virginis; finis ignoratur istorum; verumtamen,
si fuerit vita comes, finem videre poterimus.
Quod Regini licentiaverunt potestatem quem habebant, dominum Tobiam
de Rangonibus de Mutina, ut iret viam suam, et elegerunt potestatem
capitaneum quem habebant.
Tunc Regini dominum Tobiam de Rangonibus de Mutina, potestatem
suum, licentiaverunt, ut iret viam suam et rediret in
Mutinam civitatem suam, dato sibi salario suo honorifice et decenter.
Fuit autem triplex causa quare licentiaverunt eum, scilicet:
quia novus erat in regimine (nunquam enim aliquam potestariam
habuerat nisi istam) et contra aliquos acriter et iniuste
insurgebat, ut eos mulctaret et in compedibus poneret pro levissima
culpa. Quod Reginis displicuit. Ideo dicit Sapiens in Prover.
XXVIII: Dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam;
qui autem odit avariciam, longi fient dies eius. Secunda
causa fuit quia impeditam linguam habebat, usque adeo ut auditores
provocaret ad risum, quia, cum volebat dicere in consilio:
«Audivistis quod propositum est», dicebat: «Audivistis propottam».
Et sic deridebant eum, eo quod esset elinguis. Erat enim

Torna all'inizio