Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 357

Tomus I


instantissime deprecamur, quatenus omnibus
induciis et mora qualibet abdicatis cum
ipso quod habetis exfortio, statim si placet
post literarum praesentium habitum intellectum,
nobis et aliis fidelibus succurrere festinetis;
scituri pro firmo, quod si aliquam moram,
aliquo praetextu duxeritis faciendam vel contrahendam,
horrendum, quod absit, periculum,
et damnum inaestimabile sine spe remedii
Imperium patietur. Caeterum, nec collectio
gentis contractae, nec cura inveniendi aliquas
gentes, nobis vel vobis forsitan opportunas,
vos per diem detineat vel per horam: sed curis
postpositis universis, nobis nihil
rescribentes, vos cum ea quam habetis gente,
tantum ad succursum celeriter accingatis. Talia
enim inesse sciatis, quae non scripturae vel nuncio
sunt committenda, praeterea, licet supra
dixerimus, quod vi rebelles acriter nos
impugnant, illud tamen universaliter non notetis,
quia nondum mota est civitas per commune,
sed hi sunt praecipue proditores, qui
cum suis fautoribus, consanguineis et amicis,
nec non cum quibusdam de caeteris terris
rebellium conductis pretio, sic inhumaniter
certant utpote de misericordia desperantes.

Torna all'inizio