Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 634


IN SECUNDUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 34
DIVISIO TEXTUS
Postquam determinavit de peccato originali, quod a primis parentibus in posteros
transit per carnis originem; hic incipit determinare de actuali, quod a
parentibus in posteros transit per imitationem operis; et dividitur in partes
duas: in prima determinat de peccato actuali quantum ad rationem mali; in
secunda determinat de eo ex parte actus, in quo deformitas fundatur, per quam
malum dicitur esse actuale peccatum, dist. 35, ibi: «Post hoc videndum est quid
sit peccatum .
Prima dividitur in duas: in prima determinat de malo, veritatem ostendens; in
secunda excludit quamdam obiectionem, ibi: «Ad hoc autem quod dictum est,
malum esse quod bonum est, quidam sic opponunt». Circa primum tria facit:
primo dicit de quo intendit; secundo prosequitur suum propositum, ibi: «Causa
et origo primi peccati res bona extitit»; tertio epilogat quae dicta sunt, ibi: «Ex
his aperitur quod primo et secundo supra investigando diximus». Prima dividitur
in duas: in prima inquirit causam mali; in secunda subiectum eius, ibi:
«Ostensa origine mali, superest videre in qua re sit malum». Circa primum duo
facit: primo ostendit primam causam propriam mali culpae, quae extra genus
mali est; secundo ostendit causam proximam, quae est quasi univoca in eodem
genere, ibi: «Mala autem voluntas illa Angeli et hominis causa est etiam malorum
subsequentium».
«Ostensa origine mali, superest videre in qua re sit malum». Hic inquirit
subiectum mali: et primo ostendit quod subiectum mali est bonum; secundo ex
hoc inducit quamdam conclusionem, ibi: «Ex quo colligitur nihil aliud significari
cum dicitur homo malus, nisi bonum malum»; tertio ostendit, in hoc regulam
artis dialecticae fallere, ibi: «Ideoque in his contrariis quae bona et mala
vocantur, illa dialecticorum regula deficit qua dicunt nulli rei duo simul inesse
contraria».

Torna all'inizio