syllabis longis constat. Celeritatem paean maxime conficiet, qui tribus brevibus et longa vel in principio vel in fine posita continetur. Dactylus, qui longa et duabus brevibus conficitur utrique generi est accommodatus. Iambus, qui ex brevi et longa est, demisso et humili sermoni aptissimus est proptereaque eo maxime comici utuntur. Principia a longis, ut plurimum, syllabis facienda sunt. fiunt etiam a brevibus nonnunquam, ut Cicero: "Animadverti iudices" et: "Novum crimen". Paean is, qui primam longam et tres breves habet et in principio et in medio passim optime collocatur; in fine non decet. Is vero qui tres breves et longam postremam habet, ut 'Temeritas', 'Aristoteli's et Graecis maxime placet. In fine Cicero eum non valde probat. Nam ultimam syllabam ne in versu quidem, quanta sit, referre arbitratur. Quintilianus longam esse censet oportere. Ego Ciceroni, qui plurimum dixit et scripsit, magis accedo. Cavendum autem est, ne hexametri versus principium initio dicendi aut scribendi faciamus, quale dicitur reliquisse Livius: "Facturus ne operae precium sim". quod qui emendare voluerunt, "Facturus ne sim", postea scripserunt. Sicut etiam finis hexametri et pentametri vitiosus est, in quem Asinius et Brutus incidere saepenumero solebant, ut video placuisse Catoni et Hieronymus
|
|