Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 536


igitur dare legem evangelicam et divinam, secundum
quam prohiberetur tam dicta interiora quam
exteriora, cuius transgressores vel in hoc seculo, vel in
alio punirentur. Ex hoc autem apparere potest, quomodo
lex humana prohibet concupiscentias, et quomodo
non prohibet, sed prohibet manum et non animum.
Dicebatur enim supra, hoc declarandum esse. Sciendum
ergo quod si consideretur intentio legislatoris, lege humana
omnia peccata prohibentur, vel prohiberi debent
non enim habet rectam intentionem rex vel quilibet:
alius legislator, nisi intendat suos conscius facere quam
vituosiores potest. Sed cum ad perfectam virtutem nullus
inducatur nisi intendat omnia peccata vitare: si consideretur
lex quantum ad intentionem legislatoris, prohibet
animum et concupiscentiam. Immo ut patet per
Philosophum 2. Politicorum cum disputat contra Socratem,
secundum hunc modum magis prohibetur concupiscentia
quam actus exterior, eo quod actus exteriores tunc
maxime inducunt nos ad virtutem si sint boni, et ad vitium
si sint mali, cum procedant ex interiori appetitu. Sed si
consideretur lex humana non quantum ad intentionem
legislatoris, sed quantum ad punitionem. sic dicitur non
prohibere mentem et animum, eo quod talia delicta non
puniat. Immo secundum hunc modum non solum lex humana
non prohibet interiores concupiscentias sed etiam
non prohibet omnia exteriora delicta. Nam legibus humanis
aliquando dissimulantur minora mala ut vitentur
maiora. ut permittuntur fornicationes simplices, et non
puniuntur legibus humanis. ut vitentur adulteria. Secunda
via ostendens necessariam esse legem evangelicam et
divinam, sumitur ex parte cognitionis nostrae, et ex incertitudine
iudicii nostri. Nam de contingentibus particularibus,
et de agibilibus humanis adeo sunt diversa iudicia
hominum, ut de eisdem apud diversas gentes diversae
sint leges, secundum iudicium enim quorundam aliquod

Torna all'inizio