Nicolaus de Rocca senior: Epistolae

Pag 85


Post salubrem reditum capitis et membrorum, quibus ex itineris
aggressione tam dubii viatorum corda formidine non carebant, volui iam
frequenter, reductus in patriam, nuntios vobis et scripta dirigere, ut
mutue saltem salutis opibus inter se fraterna caritas foveretur. Sed, dum
nichil novum nec nuntiatione scriptibile dudum ex temporis brevitate
suppeteret, quievit, licet non segniter, calamus et nunciorum sollicitus
distuli missionem. Nunc autem, aliquam ministrante dierum decursione
materiam, noveritis, quod nobis omnibus per Dei gratiam sospitas corporalis
arridet et violentis ventorum flatibus obsidentisque nivose stationis
impulsibus omni quo possumus subsidio repugnamus. Nepotes nostros,
pridem in ieiunio quatuor temporum apud Aquinum, ubi populosa
convenit multitudo rasorum, episcopus noster affectuose potius quam
effectuose recepit. Quibus, dato caracteris primo signaculo, mandavit ut
sequenti die post festum … presentiam suam fiduciose repeterent, ut
reliquos omnes minores ordines et placiture vobis et mihi provisionis
sue gratiam reportarent. Sed nescio si variaverit mores cum tempore:
missos ad eum iterum pueros vidit hylariter et, minoribus eis datis ordinibus,
nichil de preterita promissione peregit. Retulerunt tamen cum
rasura circumcisorum crinium verba tantummodo, quibus habundare
consueverunt pectora prelatorum: videlicet quod nichil dabile vacat ad
presens; sed quam cito se sibi oportunitas offeret, eis libentissime
providebit.

Torna all'inizio