Penetralia sunt penatium deorum sacraria.
Peniculi spongiae longae propter similitudinem caudarum
appellate. Penes enim vocabantur caudae.
Penetrare penitus intrare.
Pennatas inpennatasque agnas in Sal<i>ari carmine spicas
signiticat cum aristis, et alias sine aristis: agnas novas voluit
intellegi.
Penora dicuntur res necessariae ad victum cotidianum, et
locus eorum penarius.
Pentathlum antiqui quinquartium dixerunt. Id autem genus
exercitationis ex his quinque artibus constat, iactu disci,
cursu, saltu, iaculatione, luctatione.
Pedam vestigium humanum appellabant.
Pisatilem Naevius (com. 113a) dixit e Pisis oriundum.
Pedes dicuntur, quos deminutive pediculos dicimus. Ab his
pedicosi appellantur, ut est illud: “Pedicosus, squalidus ubi
me vidit, caput scabit, pedes legit.”
Pesestas dicebatur pestilentia.
Pedum baculi genus incurvum. Vergilius (Ecl. 5,88): “At
tu sume pedum.”
|
|