Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 247


reperitur in paucis, vel quod reperitur inaliquo casu, vel
ex aliqua rationabili causa permisum, communem legem
turbare non debet. secundum enim commune dictamen
rationis detestabile est unum virum simul plures habere
uxores: detestabilius tamen esset, si una foemina per coniugium
simul pluribus copularetur viris. Coniugium
enim ad quatuor comparari potest, ex quibus sumi
possunt quatuor rationes, per quas investigare possumus,
omnino detestabile esse unam foeminam nuptam esse
pluribus viris. In coniugio enim primo reservatur ordo
naturalis: nam nautrale est foeminam esse subiectam
viro, eo quod vir prudentia et intellectu sit praestantior
ipsa Secundo, ex coniugio consurgit pax et amicitia: multas
enim guerras, et multas discordias sedari videmus eo
quod inter partes contrahuntur coniugia. Tertio, ex coniugio
oritur ipsa proles: ordinatur enim coniugium non
solum ad conservationem ordinis naturalis, et ad debitam
pacem, sed etiam ordinatur ad procreationem filiorum.
Quarto, sicut ordinatur coniugium ad filiorum procreationem:
sic ordinatur ad eorum debitam nutritionem inconveniens
est ergo unam foeminam, coniugem esse plurium
virorum, quia per hoc omnia praedicta quatuor impediuntur.
Tolletur enim ex hoc naturalis ordo; non resultabit
inde pax et concordia, sed magis dissensio et inimicitia;
non erit debita ibi procreatio filiorum, non tribuetur
filiis debitum nutrimentum. Quod autem ex hoc
tollatur naturalis ordo, videre non est difficile. Nam secundum
ordinem naturalem (ut patet per Philosophum in
Polit.) semper vir debet esse praeminens, mulier vero
debet esse subiecta. Rursus secundum ordienm naturalem
in eisdem operibus nullus aeque per se duobus vel pluribus
potest esse subiectus: si enim aliqua persona duobus
subiicitur, hoc non est aeque per se, sed hoc est, quia unus
ad alium ordinatur. ut si quis subiicitur Proposito et regi,
oportet Propositum illum ad regem ordinari, et esse

Torna all'inizio