Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 336


Solutio
Respondeo dicendum, quod quicumque confitetur Incarnationem, ponit humanam
naturam assumptam: et quamvis secundum omnes modos quibus dicitur
natura superius positos, possit dici natura assumpta, non oportet discurrere per
singula, cum naturam omnes intelligant, qui dicunt naturam humanam assumptam,
secundum quod natura significat quidditatem.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod sicut genus est quaedam intentio quam intellectus
ponit circa formam intellectam; ita etiam differentia, et omnia quae
significant secundas intentiones. Tamen huic intentioni intellectae respondet
natura quaedam quae est in particularibus; quamvis secundum quod est in particularibus,
non habeat rationem generis vel speciei. Secundum hoc dico, quod
Boetius non intendit dicere, quod differentia secundum quod accidit ei intentio
differentiae, sit natura, sed quantum ad id quod est in re ipsa, scilicet quidditas
rei quam differentia complet.
Ad secundum dicendum, quod quamvis non praeexistat tempore, praeexistit
tamen secundum modum intelligendi; et hoc sufficit.
Ad tertium dicendum, quod essentia non habet se ad esse sicut consequens ipsum,
sed sicut id per quod est esse, sicut et natura; unde similiter concedo quod assumpsit
essentiam sicut assumpsit naturam, quamvis non assumpserit suppositum.
Ad quartum dicendum, quod quamvis humanitas non sit sine homine, tamen est
prius naturaliter quam homo, quia per eam dicitur aliquis esse homo; unde est
eadem ratio sicut de essentia.
Ad quintum dicendum, quod quamvis natura humana non sit unita, idest facta
unum simpliciter, cum divina; est tamen ei unita in aliquo, id est in persona.
ARTICULUS 2
Utrum anima separata sit persona
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod anima separata sit persona. Persona enim, secundum Boetium,
est rationalis naturae individua substantia. Sed hoc convenit animae
separatae. Ergo est persona.
2. Praeterea, propter quod unumquodque tale, et illud magis. Sed homo dicitur
persona propter animam: unde quae carent anima, non dicuntur personae.
Ergo anima separata est persona.
3. Praeterea, conceditur quod anima rationalis est hoc aliquid. Sed hoc aliquid
in natura rationali est persona. Ergo anima separata est persona.

Torna all'inizio