Ut igitur omittamus aquas furtivas heretici ingenii, que in parabolis
dulciores sunt et que in psalmo dicuntur sine substantia divini caloris,
in quas mittentur impii cum ibunt ab aquis nivium ad calorem
nimium, sed ut et aquas Ezechielis, que fluunt gradatim, que ad veri
et humanati Dei cognitionem introducentes, modo «usque ad talos»
Deum incarnatum ostendentes introducunt prophetam in aqua ut in
lege naturali quando modica fuit cognitio Christi, modo «usque ad
genua» ostendentes genealogiam et parentes Christi secundum carnem
quando maior facta est agnitio Salvatoris per legem scriptam et prophetas,
modo vero nato Domino et apparente in carne introducunt «usque
ad renes» quando maxima cognitione Christus apparuit Deus et homo,
nunc vero introducunt ut videamus eum sicuti est, non tamen quod in
eius essentiam vel ad eius deitatem ullo visionis vel transvadationis documento
possimus transvolare, quoniam sicut et illic scriptum est «intumuerant
aque profunde torrentis que non poterant transvadari», ut
istas omnes aquas vel ipsas aquas Syloe, id est missi Domini Dei nostri,
que apud Ysaiam cum silentio currunt quoniam cum silentio Verbum
caro factum est, interim pretereamus, theosophi aiunt Christum
esse aquam vivam, sicut ipsa aqua de se testatur dicens: «Qui credit
in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aque vive.
Hoc autem, ait Evangelista, dicebat de Spiritu, quem accepturi erant
credentes in eum». Nam flumina <aque> vive sunt Spiritus Sanctus
procedens de aqua viva Domino nostro Ihesu Christo. Ipse etiam est
fons ille de quo dicit David ad Patrem, «quoniam apud te est fons vite»,
et quod ille fons sit lumen eternitatis subiunxit et ait: «et in lumine
tuo videbimus lumen». Hoc lumen est etiam aqua illa, quam de cisterna
nostre nature per intemeratam Virginem in mundum scatentem,
per fidem ac dilectionem bibimus. Unde in Parabolis: «Bibe aquam
de cisterna tua». Vel si ipse Salvator sit aqua simul et cisterna nostra,
id est nostre nature, non erit inconveniens ut ipsum hariamus de se ipso
et ex se ipso.
|
|