Lanfrancus Ticinensis: De corpore et sanguine Domini

Pag 143


fiat dilectissimi filii tui domini nostri Iesu Christi . Nobis inquam
id est credentibus et misericordia tua digne sumentibus:
Qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et
bibit
. Hinc et sanctus Gregorius in iiii dialogi libro: Tunc uera
pro nobis deo hostia erit, cum nosmetipsos hostiam fecerimus
.
Est quidem etiam peccatoribus et indigne sumentibus uera Christi
caro uerusque sanguis, sed essentia non salubri efficientia.
Huius rei testis est beatus Augustinus in v libro de baptismo dicens:
Sicut enim Iudas cui bucellam tradidit dominus non malum
accipiendo sed male accipiendo locum in se diabolo prebuit,
sic indigne quisque sumens dominicum sacramentum, non efficit
ut quia ipse malus est malum sit, aut quia non ad salutem accipit

[437] nihil acceperit. Corpus enim domini et sanguis domini
nihilominus erat etiam illis, quibus dicebat apostolus: Qui
manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit
.
Ambrosius in vi de sacramentis: Quomodo uera? Qui similitudinem
uideo, non uideo sanguinis ueritatem
. Et paulo post: Ideo
in similitudine quidem accipis sacramentum, sed uere nature
gratiam uirtutemque consequeris
. Similitudinem hoc in loco
nullo dubitante panis uinique speciem intelligit, sub qua corporis
Christi natura contegitur et sine cruoris horrore a digne sumentibus
in salutem accipitur. Inuenitur etiam species, similitudo,
figura, pro ueritate. Vnde dominus in euangelio secundum
Ioannem: Neque uocem eius unquam audistis, neque speciem
eius uidistis
. Apostolus ad corinthios: Per fidem enim ambulamus
et non per speciem
. Ambrosius in libro de mysteriis: Speciem
autem et pro ueritate accipiendam legimus, et de Christo:
Et specie inuentus ut homo. Et de patre deo: Neque speciem

Torna all'inizio