Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 253


Quomodo reges et principes, et universaliter
omnes cives decet uxores accipere
ornatas exterioribus bonis.
Cap. XII.

Bonorum autem quaedam sunt bona animae, ut vitutes,
et boni mores: quaedam vero sunt bona corporis,
ut pulchritudo, mansuetudo, et agilitas, et
cetera talia: quaedam autem dicuntur exteriora bona.
quae (quantum ad praesens spectat) in triplici genere
habent esse. Nam honorabilitas generis, pluralitas amicorum,
multitudo divitiarum inter bona exteriora
computantur, ut patet per Philosophum primo Rhetoricorum.
Cum ergo reges, et principes volunt alicui
per coniugium copulari, attendere debent ut
persona illa, quam sibi in coniugem optant, sit omnibus
his bonis ornata. Non tamen aeque principaliter
intendere debent ad tria praedicta bona. Sed
ad nobilitatem generis, et ad multitudinem amicorum
inter exteriora bona debent intendere quasi primo
et per se: sed pluralitas dicvitiarum est intendenda
quasi ex consequenti. Decet enimeos talem uxorem
acceptare, quae sit nobilis genere, et per quam
acquirant multos amicos nobiles et potentes: sed quod
per uxorem illam acquiratur divitiarum copia, intendendum
est quasi ex consequenti. Magis autem attendendum
est in coniuge (ut in prosequendo patebit) honorabilitas
generis, et pluralitas amicorum, quam multitudo
divitiarum. Omnia tamen haec tria aliquo modo
sunt attendenda. Ordinantur enim coniugium (ut patet ex
dictis) ad debitam societatem, ad pacificum esse, et

Torna all'inizio