tuo diabolo, ubi non est finis malorum, et supplicium ignis!». 
Cum haec audiuisset Martianus, furore nimio repletus iussit ministris 
suis, ut cum lapide uiolenter disrumperetur os eius, et in 
eculeo suspenderetur, et uirgis fortiter omnis caro eius dissiparetur, 
ut a tali eloquio cessaret. Et fecerunt ministri sicut eis iussum 
fuerat: sanguis uero eius decurrebat tamquam aqua de fonte mundissima. 
Preco autem clamabat: «Haec sunt gaudia uobis de 
Christo uestro!». Martianus uero iussit eum de eculeo deponi, 
et in carcerem recludi. 
Et alia die adducere eum fecit ante tribunal, ut nimia tormenta 
in eum imponerent. In eadem nocte factus est terrae motus 
magnus in eadem urbe, et concussit a fundamento palatium, 
ubi Martianus erat, et oppressit centum uiginti animas Paganorum, 
et Martianum. Et non comparuerunt corpora Paganorum in confractione 
palatii usque in hodiernum diem. 
In eadem uero hora uenit angelus Domini cum beato Petro 
apostolo ad carcerem, ubi sanctum Britium orantem inuenerunt. 
Quae ultro aperta est ianua carceris, et statim surrexit ab oratione 
sanctus Britius et uidit angelum Domini et beatum Petrum 
apostolum in claustra carceris stantem et dicentem sibi: «Pax tibi 
et uictoria de celo ministretur!». Et prosternens se sanctus Britius 
ad pedes eius, et osculauit plantas ipsius, et dixit: «Ecce Dominus 
meus, cuius uestigia de Orienti itenere sum secutus!». Et
  |  
  |