10. AUGUST. ( epist.  135  ad Severum abbat.  tom. II),  
 Nemini quidquam . Charitatem tanto magis debemus,  
quanto apprehenderimus [ al. , quanto amplius impenderimus],  
cujus nos perpetuos debitores ostendit  
Apostolus dicens: Nemini quidquam debeatis nisi ut  
invicem diligatis. 
11. AMBROS.  Nox praecessit . Noctem veterem hominem 
significat; hunc praeteriisse dicit: diem  
autem appropinquasse, id est Christum, cujus lumine  
veritas nobis apparuit. 
12.  Abjiciamus ergo . Id est vitia carnis, quae  
occulta sunt, et digna sunt tenebris. 
13.  Induamur . Boni actus, arma lucis sunt, impugnantes 
opera tenebrarum. 
CAP. XIV.—1. AMBROS.  Infirmum autem . Ex  
Judaeis erant qui Romanos ad fidem assumpserant.  
His videbatur carnem prohibitam edere non debere;  
quos ideo infirmos vocat. Aliis contra videbatur;  
quos hic disputantes Apostolus, concordiae consulens  
revocat. 
2. LANFR.  Infirmum autem . Perfectae fidei Christianorum  
est, nullum cibum immundum putare,  
quia omnia munda mundis. Quidam tamen in hac  
fide infirmi, a quibusdam cibis censebant abstinendum.  
Cujusmodi hominem praecipit Apostolus non  
spernendum, sed cum charitate assumendum ita ut  
nec in cogitationibus judicaretur reus. 
3. AUGUST. ( De Agone Christiano , c. 27, t. III).  
 Qui non manducat . Dicitur judicium pro damnatione.
  |  
  |