Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 319


omnes actiones naturales secundum Philosophum mensurantur
quadam periodo. Inde est igitur quod quia consuetudo
est quasi natura, ideo cum quis assuescit, sumere
cibum in aliqua hora, ut plurimum appetit sumptionem
eius in eadem hora. Si ergo inordinate et praeter
consuetam horam utatur quis cibum sumere, ut plurimum
ante digestionem primi cibi sumitur secundus cibus.
laeditur ergo inde corpus. Hora ergo debita et determinata,
non solum propter bonitatem animae, sed etiam
propter sanitatem corporis, observanda est in sumptione
cibi. Quinto peccatur circa sumptionem cibi, si quaerantur
cibaria nimis lauta et delicata ultra quam eius status
requirat. Delicatio enim ciborum accipienda est secundum
conditionem personae, et secundum statum nobilitatis
eius. Qui ergo, ultra conditio personae exigat, et
ultra quam eius status requirat, delicata cibaria quaerat,
delinquit: quia hoc ex aliqua intemperantia, vel ex aliquo
vitio provenit. Sexto delinquitur, si quaerantur cibaria
nimis studiose parata. Nam etiam in utilibus cibariis
potest quis ostendere se nimis gulosum, si nimio studio
velit ea esse parata. Videntur enim tales vivere ut comedant,
non comedere ut vivant, cum nimium studium
et nimiam curam apponant circa praeparamenta ciborum.
His ergo visis de levi apparet, qualiter instruendi sunt
pueri, ut se habeant circa cibos. Nam nullus
repente sit summus. Sufficit autem eos
paulatim et pedetentim instruere, ut
cum ad debitam aetatem pervenerint,
sint sufficienter instructi,
qualiter se habere
debeant
in
sumptione ciborum.

Torna all'inizio