Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 211

Tomus I


N. cum quibus in necem nostram, data
sibi pecunia, prout est publica voce notorium,
conjuravit, vocat expressis nominibus ad synodum
supradictam. Verum quantumcunque
sint clara calliditatis indicia, quibus iste Romanus
Pontifex nostram circumvenire credidit
puritatem, tamen ob reverentiam summi regis,
sic Episcopo nominato duximus respondendum:
Quod nos cum sacrosancta Romana Ecclesia,
matre nostra, discordiam aliquam non
haberemus: sed ab ejus Romani Pontificis
impetu justitiam Imperii defendimus,
injuriam propulsamus. Nihilominus tamen
cum ipso semper habere optamus.
Propter quod, quo generale mundi dispendium
evitemus, et tractatus pacis, a remotis
partibus non quaeratur. Per eundem Episcopum
et alios bonos viros, justitiae nostrae conscios,
et communis concordiae zelatores, ad praesentem
tractatum pacis, ut mala de medio citius
auferantur, obtulimus nos paratos: treugas
etiam, nobis velut ad guerra praesidia
munitis, infestas inire concessimus cum eodem,
sperantes per eam velut salutiferam
scalam posse ad alta palatia pacis ascendi.
Lombardos etiam, ex nexu treugarum hujus
Excellentiae nostrae rebelles sicut semper
exclusimus, sic et in perpetuum excludemus:

Torna all'inizio