Salimbene de Adam: Cronica

Pag 503


quod habebat in Soragna ad modum castri, et abstulerunt
ei terras et villas quas habebat in episcopatu Parmensi adhuc
viventi, et inde recuperaverunt denarios quos dederant sibi.
Unde, primo Machabeorum XII, dicitur: Videns Ionathas quia
tempus eum iuvat, fecit factum suum. Civis enim Parmensis
fuit Pelavicinus, et, quia homo magni cordis fuit et largas expensas
facere volebat, pauper homo erat usque adeo quod, si habebat
duos scutiferos, quando equitabat, qui sociarent eum in equis
macilentis, ut vidi oculis meis, ibat cum illis et magnum reputabat.
Quando vero habuit dominium predictarum civitatum, quod
habuit XX duobus annis, qualibet die expendebat in curia sua
XXV libras imperialium preter panem et vinum.
Quod Pelavicinus fuit homo cupidus dominandi, et quod destruxit consanguineos
suos, qui ei dederant Cremone dominium.
Appetitum habuit dominandi super omnes homines. Primo
dominatus est in Cremona et destruxit illos de Summo, qui dederunt
ei Cremone dominium, et erant ex parte sua et consanguinei
sui. Ita pelaverunt eum Cremonenses qui erant ex parte Ecclesie,
sicut fecerant Parmenses, et destruxerunt Bussetum fortissimum
castrum suum, quod fecerat fieri inter aquas lacunarum in
nemore, in confiniis istarum trium civitatum, scilicet Parme, Cremone
et Placentie; et credebat ipse Pelavicinus quod non posset
a toto mundo capi. Similiter Placentini destruxerunt eum et
depilaverunt, sicut fecerant Parmenses et Cremonenses, ut Scriptura
impleretur que dicit, Abachuc II: Ve ei qui multiplicat
non sua. Usquequo et aggravat contra se densum lutum? Numquid
non repente consurgent qui mordeant te, et suscitabuntur lacerantes te,
et eris in rapinam eis? Quia tu spoliasti gentes multas, spoliabunt
te omnes qui reliqui fuerint de populis propter sanguinem hominis
et iniquitatem terre civitatis et omnium habitantium in ea. Hic
multos expulit de Cremona et multos tormentavit et multos
occidit; uxorem suam repudiavit, dominam Bertam, filiam comitis
Rainerii de Pisis, eo quod ex ea filios habere non poterat, et

Torna all'inizio