Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 518


cupit. Post hec accessit contra regem Indie et oportuit eum
ire per terram desertam. Scripsit autem ipsi regi hoc modo: Alexander,
rex regum mundi, domino Indie. Deus meus tuitus est
me et iuvit ad terras conquirendas, ita quod superavi inimicos
meos; et posuit me in possessione villarum, mittens me in ultorem
non credencium et negancium eum; propter quod ad
creatorem et Deum tuum et meum te invito, qui est creator et
dominus omnium, ut ipsum et non alium adores, quia bene meretur
propter beneficia que contulit tibi, statuens te super cunctis
regibus terre maioribus et similibus tibi. Credas itaque consilio
meo et idola que habes transmittas, solvens mihi tributum, et
sic de me manebis securus; alioquin juro in Deo meo quod
totam equitabo terram tuam et confringens eam desertam efficiam;
et sic agam etiam contra te, quod de te habeant homines quid
loquantur. Iam nosti quid fecerit Dario Deus meus, et quare
contra ipsum auxiliatus est mihi; unde non debes apreciari aliquid
amplius pace. Rex vero Indie quadam responsione eidem
aspera et prava respondit. Et tunc Alexander procedens pervenit
ad eum qui iam ad pugnandum paraverat elephantes et lupos
multos, doctos ad pugnam. Quo scito et viso, Alexander territus
est quodam modo, nesciens modum quo posset contra eos pugnare;
super quo consultavit socios suos, nec sciverunt consilia
sibi dare. Et tunc convocavit omnes suos artifices, quibus precepit
ut facerent viginti quatuor milia ymaginum concavarum
de ere, et positas super currus ferreos, lignis repleri fecit.
Quibus in acies ordinatis et, ut decebat, armatis, ignem intra eos
accendere fecit. Et rege Indie veniente cum elephantibus et

Torna all'inizio