Paulus Camaldulensis: Donatus

Pag 69


vero dicitur quasi semel vel sine plica plexa, ut iustus. Composita quoque
simul posita vocatur, quae videlicet in duo intelligibilia dividi potest,
ut iniustus. Additur a quibusdam et tertia, quae decomposita nuncupatur,
eo quod a composito derivatur, ut iniustitia.
Quaestio. Quot modis nomina componuntur? Quattuor. Quibus?
Modus primus: ex duobus integris, ut suburbanus; sub namque integra
pars est, similiter urbanus, inde componitur suburbanus. Modus
secundus: item fit compositio ex duobus corruptis, ut efficax, scilicet
effectum capiens; utrumque etenim, hoc est effectus et capiens, ibi corrumpitur.
(Modus> tertius: tertio modo fit compositio ex integro et corrupto,
ut ineptus, quod componitur ex in et aptus; cum itaque dicimus
ineptus, in siquidem integrum remanet, aptus vero corrumpitur.
<Modus> quartus: ex corrupto iterum et integro fit compositio, ut nugigerulus;
nugae namque corruptum, gerulus vero integrum remanet.
Aliquando fit compositio ex pluribus, ut inexpugnabilis
imperterritus.
In declinatione compositorum nominum animadvertere debemus,
quod ea quae ex duobus nominativis composita fuerint, ex utraque parte
declinantur per omnes casus, ut eques urbanus, equitis urbani; excipitur
alteruter. Quae ex nominativo et quolibet alio casu composita
fuerint, ea parte declinari tantum possunt, qua fuerit nominativus casus,
ut praefectus equitum, praefecti equitum.
Quaestio. Quaeritur, si ex duobus nominativis sint nomina composita
et ex utrisque declinentur et flectantur lateribus, cui sint assignanda
declinationi. Solutio. Ei quidem declinationi ea dare debemus,
cuius fuerit ultimum nomen, ut praetor urbanus, praetoris urbani.
Illa vero declinatio nominum, quae ex nominativo et quolibet alio
casu composita fuerint, ex nominativo cognoscitur, ut praefectus equitum,
praefecti equitum.

Torna all'inizio