similitudine propter eamdem causam patres dicuntur,  
vel quia ex se ipsis filios generant; vel quia  
subjectos pio studio gubernant et regunt. Si vero  
per coelos angelos intelligi voluit, credendum est  
minores angelos, patres nominare majores; quoquo  
tamen modo sententia intelligitur, bona paternitas  
intelligi debet; neque enim ex Deo illa erat, de qua  
in Evangelio dicit:  Vos ex patre diabolo estis . Et  
alibi: ab  initio mendax   est , et pater ejus patrem  
mendacii, diabolum dicens. 
14. AUGUST. (Epist. 120  De gratia Novi Test ., c.  
26, tom. II.)  Radicati et fundati . Radicati propter  
agriculturam; fundati propter aedificationem; dicit  
enim alio loco:  Dei agricultura, Dei aedificatio  
 estis . 
15. AMBROS.  Ut possitis . Hoc est ut in fruitione  
vitae consistatis, quod ostendit dicendo cum sanctis,  
nam latitudinem, longitudinem, profundum. Altitudinem  
dicit gratiae magnitudinem, ex his nominibus 
quae apud nos magna esse videntur, oro, inquit,  
cum sanctis illa tam magna donatione Dei quam  
praestitit nobis charitas Christi. 
16. AUGUST. ( Ibid .)  Quae sit latitudo . Latitudo in  
bonis operibus, quibus benevolentia porrigitur usque  
ad diligendos inimicos; et longitudo, ut longanimiter  
pro hac latitudine molestiae tolerentur; et latitudo,  
ut pro his aeternum, quod in supernis est,  
praemium, non vanum aliquid temporale speretur;  
et profundum, significat profunditatem gratuitae gratiae,  
in qua multorum ingenia conteruntur, investigare  
conantur, ut ad extremum eis dicatur:  O homo,  
 tu quis es, qui respondeas Deo?  
17. LANFR.  Latitudo . Latitudo Christianorum est  
cordis amplitudo, ad dandum et subveniendum pro  
Deo in quantum potest: unde alias dicitur:  Dilatamini  
 et vos . 
18.  Longitudo . Longitudo, quae et alias longanimitas 
dicitur, id est, exspectatio promissionum Dei  
cum alacritate mentis. 
19.  Sublimitas . Sublimitas est vita coelestis. Unde 
  |  
  |