Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 433

Tomus I


promovete: ut voluntates nostrae mutuis
conceptae profectibus, sic in nobis vestrorum
actuum claritate tripudient, quod in vobis
de nostrae munificentiae generositate florescant.
Cap. XXVIII.
Cuidam Capitaneo, ut de partibus illis nunciet
sibi aliqua nova.
Auditis et intellectis benigne rumoribus
ipsarum partium, quos ad nos tua
cautela perduxit, solicitudinem tuam generosam
favoris affectione propterea
commendamus: et quia in nostris exercitare servitiis
ea contencione te volumus, ut a nobis
digna pro meritis praemia retributionis obsequiosus
expectes: devocionem tuam requirimus
et rogamus attente mandantes, quatenus
circa indaganda diligentissime nova singula,
quae de partibus ipsis, et de aliis Italiae partibus
digna relatu ad notitiam tuam potuerint
pervenire, statim singulariter et distincte
prout incoepisti, per fidos et frequentes nuncios
tuos Excellenciae nostrae studeas renunciare,
ut certificati per te exinde, sicut honori
nostro convenit, et negocii qualitas exigit,
super his procedere consultius valeamus. Firmiter
enim et pro constanti tenere te volumus,
quod sic fidem et servitia tua, dignae

Torna all'inizio