| columba, propter sancti spiritus septemplicia donorum carismata
 speciosa in sanguine, candidata in lauacro, soror in funiculo caritatis,
 proxima in societate adsumptae naturae, suauis in deliciis
 scripturarum? Qui sunt isti qui maledictum centenarii pueri nequeunt
 effugere, quos tam liberae auctoritatis fiducia indignos
 simplicium canum gregis tui socios iudicasti? Quinam sancti gregis
 tui sint sacratissimi canes, cuiusdam patrum tuorum, pro quibus
 nati sunt tibi filii, contigit nos uaticinio didicisse. Concrepat enim
 dauitici carminis huiusmodi decacordo psalterium:  Lingua  inquit
 canum tuorum ex inimicis tuis ab ipso. Visi sunt ingressus tui, deus.
 Isti igitur famosissimi canes, qui ingressus dei sunt uisi, pastoris
 officium erga caulas ouium non inmerito certum est proculdubio
 modo fungi mirabili, qui crudelium beluarum rabiem sanctis, si
 dici liceat, procul a mandrilibus gregum cohercere latratibus non
 pertimescunt. Qui autem illi sint horum rebellium iuuenum patres,
 quos te puduit cum uenerandis canibus gregis tui adsciscere,
 adhuc quaerimus, et quaerentibus nobis iam sese pandit aditus
 inueniendi. An non antiqui heresaearces horum pestiferorum detrahentium
 tibi iuuenum patres extiterant furibundi, Arrius scilicet,
 Macedonius, Sabellius, Eunomius, Nestorius, Eutices cum sequacibus
 suis, quos fixa rataque katholicae fidei inuectio a consortio
 uenerabilium canum tuorum dignis animaduersionibus censuit
 alienos? Ipsi haud dubio et ex eorum maledicta progenie isti
 propagati sunt filii tenebrarum. Quin potius  amici sponsi, qui stat
 et audit eum et gaudio gaudet propter uocem sponsi,  doceri possumus
 quantotius documentis, de qua radice mortiferae damnationis nefandissima
 ista proles genus ducat pestiferum:  Genimina  inquiens
 uiperarum quis uobis monstrauit fugere ab ira uentura?  Translato
 quippe uocabulo parentem et sobolem, alterum in uipera, in
 genimine alterum uiperarum uoluit designare, quatenus ex huius
 similitudinis formula patenter daretur intellegi de uenenosa ramni
 radice spinosae mirice uirgultum prodisse uenificum. Talium fortassis
 progenitorum iniquitatem scriptura domini commemorat
 usque ad tertiam et quartam generationem in filios retorquendam,
 talium utique - nec ambigi ordo permittit ueridicae rationis - qui
 per imitationem pestiferam perfidorum patrum filii nuncupantur.
 | 
 |