Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 54


adoptiuum filium,quemadmodum tuae litterae protestantur, qui
factus oboediens est usque ad mortem, mortem autem crucis. Apostolus
quidem propter mortem crucis exaltatum illum et habere
nomen quod est super omne nomen, hoc est dei ueri, celebri
confirmat adsertione. Et quoniam dei solius est nomen super omne
nomen isdem ueridicus doctor exponit, cum protinus subinfert Vt
in nomine Iesu omne genu flectatur, caelestium, terrestrium et infernorum.

Cui, inquam, nisi uero deo omne flectitur genu? Sicut ipse
per Esaiam prophetam testatur dicens: Ante me non est formatus
deus et post me non erit, quia mihi flectetur omne genu et confitebitur
omnis lingua.
Qui uero per Esaiam ante omnia et post omnia unum
se sublimatumque super omne perhibuit deum sibique flecti omne
confessus genu, ipsum profecto Paulus Christum scilicet Iesum
asserit nomen habere super omne nomen eiusque in nomine omne
genu flectendo insinuat. Et qui per eundem prophetam confiteri
se denuntiat omnem linguam, ipsum nimirum grandisono praeco
illius tonitruo, omnis lingua ut confiteatur, explicuit in gloria esse
dei patris. Dic, quaeso te, si tamen tanti es erroris nubilo inuolutus
tanteque uesaniae deditus stupore, ut non te pudeat ea, de quibus
palpatius exsequeris, labiis profanare spuifluis, cui nuncupatiuorum
deorum uel adoptiuorum filiorum flectitur omne genu caelestium,
terrestrium et infernorum? Autquem ex illis omnis lingua
confiteatur in gloria esse dei patris? Et cum inuenire alium quaerendum
deficiens minime potueris nisi Christum Iesum uerum deum
uerumque unigenitum filium dei, uel tunc, te obsecro, paeniteat
praeteriti mali, ut resipiscas tandem aliquando a diabuli laqueo, a
quo captiuus teneri in speculo prospiceris sincero katholicae fidei
oculo. Christus igitur Iesus in gloria est dei patris. Alia quippe
gloria nuncupatiui dei et adoptatiui filii, et ualde longe excellentius
alia est gloria ueri dei uerique filii dei, quae communis illi est cum
deo patre sanctoque cum spiritu. Deus nimirum illum exaltauit et
donauit illi nomen, quod est super omne nomen, uirtus scilicet
diuinitatis, quae in Christo corporaliter in omni plenitudine habitauit
et est in illo. In nullo prorsus alio omnis plenitudo diuinitatis

Torna all'inizio