Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De bono comuni

Pag 165


19. Nono decimo sic. Homo non potest non appetere suam beatitudinem
amore naturali, et tamen potest appetere in nullo alio comuni esse.
Et dicendum quod non potest in quantum ipse est pars comunis, quia
sic etiam non appeteret suam.
19. Argumenta contra rationes inductas quantum ad obiectum, et
eorum solutiones

Consequenter ponamus illa que videntur esse contra rationes inductas,
et primo quantum ad obiectum.
1. Primo sic, quia etiam malum in comuni magis convenit cum
bono in comuni, quantum ad comunitatem, quam bonum particulare; et
tamen malum nullo modo amandum est.
Et dicendum quod ad amorem non sufficit comunitas obiecti nisi
et assit similis bonitas. Comune autem bonum comprehendit convenientiam
quantum ad utrumque.
2. Secundo sic. Proximus interdum est melior, quem tamen non
teneor diligere plus me sed post me.
Et dicendum quod totum ita est melius parte quod ab ipso dependet
tota bonitas partis, quod non contingit de bonitate proximi melioris.
3. Tertio sic. Vita bona solitaria prefertur vite civili, sicut multipliciter
ostendimus in tractatu Contra falsos ecclesie professores . Sed vita
solitaria refertur ad amorem sui, civilis autem ad amorem comunis.
Ergo etc.
Et dicendum quod bonus solitarius non est censendus homo sed
Deus, secundum Philosophum et X Ethicorum et I Politice . Et ideo in
illa vita non prefertur amor singularis hominis amori comunis, sed prefertur
amor Dei amori cuiuscumque creati.

Torna all'inizio