cum autem ille ad mortem devenisset et cardinales propter tantam
cedem eum sepultura indignum adiudicarent, ille ait: "Cum mortuus
fuero, corpus meum extra fores ecclesie ponite et fores
diligencius obfirmate et si voluntate Dei aperte fuerint, corpus
meum intra ecclesiam sepelite. alioquin de eo facite quicquid
placet". quod cum factum fuisset, porte subito sunt
aperte et sic corpus eius ibi honorabiliter [fuit] tumulatum.
ex quo manifeste patet quod illa talia omicidia non livore vindicte,
sed zelo iusticie fieri procuravit. et si dicitur quod ipse
fuit irregularis, dicendum est quod papa non potest incurrere
|
|