Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 92


conuenientius ualeam ore proferre. Tu uero dixisti: Aperi os tuum
et ego adimplebo illud.

III 7 (III 7) Non possum ergo cum his etiam conuenire, qui
dicunt te, iuxta quod homo etiam fieri dignatus es, alienum a
paternae quocumque modo unitate existere uoluntatis. Numquam
te, domine, credo sic fuisse uerum hominem, ut non esses semper
et uerus deus. Cum una ergo persona sis deus et homo, non inuenio
quo pacto non sis unius cum patre et uoluntatis, salua scilicet
proprietate utrarumque naturalium uoluntatum. Sed quia non tibi
nec pro te sed nobis et pro nobis discendisti de caelo et es de uirgine
natus per carnis dispensationem, et omne quod fecisti et docuisti,
quicquid loqui dignatus humana es uoce, non tibi nec pro te sed
nobis et pro nobis fecisti et docuisti et locutus fuisti, et quia tu es
dei omnipotentis patris sapientia, in eo autem quod dixisti non
tuam facere sed patris uoluntatem, utrumque insinuare nobis
dignatus es: et doctrinae fuit iniectum praerogatiuum et documentum
constat exempli. Cum autem dicis Discendi de caelo, non ut
facerem uoluntatem meam sed eius qui misit me patris,
apertius
personarum declarasti discretionem, quia et pater pater est et tu
filius uere filius es. Et uoluntas non est tua solius nec alia sed
communis et una cum patre. Tu enim ipse docuisti non a temetipso
esse uel uenisse sed a patre et ex patre, quia non duo uel tria sed
unum principium est pater et filius et spiritus sanctus. Sicut enim
non a temetipso es sed ex patre, ita et uoluntas tua non est alia nec
aliunde sed una eademque et ex patre. In eo igitur unum te cum
patre esse luce clarius demonstras, cum te non alterius sed unius
esse cum patre edoces uoluntatis.
III 8 (III 8) Constat autem huic simile alibi te per eundem
euangelistam dixisse: Et sermonem ais quem audistis, non est meus
sed eius qui misit me patris.
Et illud Mea doctrina non est mea sed

Torna all'inizio