: Annales Veronenses antiqui

61


67.
.MCCXXXI. Imperatores.
[A] Hoc tempore, in mense aprilis, Mediolanenses cum quibusdam
civitatibus Lombardie, convenere in obsidione Glavaxi,
terre marchionis Montisferrati, sicque obsiderunt eam tam diu quod
victualia defecerunt defendentibus eam terram. demum redd[id]erunt
se et locum Mediolanensibus.
68.
.MCCXXXII. Pontifices.
[A] Hoc tempore, mense aprilis, concordium factum est inter
imperatorem Fredericum et Veronenses et vocatus potestas Verone
dominus Guilielmus de Persico.
[A] In istis temporibus imperator fuit Ravenna et transfetavit
et ivit in Aquilegiam ad coloquium cum suo filio Henrico
rege, et tunc dominus Thomaxius de Brandiço et Petrus de Vigna
nuncii domini imperatoris pro eo venerunt Veronam.
69.
.MCCXXXII. Imperatores.
[A] Hoc tempore Paduani simulque Vicentini, cum militibus
patriarche, convenerunt in teritorio Verone et destruxerunt Bonadicum
villam et castrum, et obsiderunt Rivaltam eamque habuerunt
sub nomine pacti. Mantuanenses vero, cum quibusdam partis comitis,
combuxerunt Insulam Comitum et universas villas Zosane,
quas voluerunt, interim conflictum habuerunt cum domino E. de
Romano et milicia Veronensi apud Opedanum et, sic plures ipsorum

Torna all'inizio