tam perturbatores quam offensores huiusmodi, si qui fuerint, quam eis contra ipsum quomodolibet
adherentes consilio vel favore, quod ab ipsius iniuriis et molestiis conquiescant, monitione prehabita,
per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, compellas.
IX 14
Inter occupationes multiplices et immensas, quibus assidue angimur et distrahimur supra vires, de
subsidio Terre Sancte vehementius cogitantes, ad hec attenta sollicitudine et attentione sollicita
instantius vigilamus, ut eiusdem Terre succursui opportuno provideatur remedio et crucis ac crucifixi
negotium, auctore Domino, feliciter dirigatur. Nam, licet nonnulli predecessores nostri, summi
pontifices, grandis ad hec diligentie studio ferventer institerint, nos tamen, qui statum ipsius Terre
presentialiter novimus, quique ipsius discrimina experientia palpavimus manuali, eo affectuosius
cupimus eidem Terre celeri et efficaci subsidio subveniri, quo Terra eadem in graviori est hoc tempore
necessitatis articulo constituta. Cum igitur nos centesimam omnium ecclesiarum proventuum
totius regni .. usque ad quinquennium eidem Terre de fratrum nostrorum consilio duxerimus concedendam,
fraternitati tue per apostolica scripta mandamus, quatenus huiusmodi centesimam annuatim
usque ad predictum quinquennium per te vel per alium seu alios integre colligens, quicquid
collectum fuerit, .. et .., nuntiis eiusdem Terre, vel eorum procuratoribus seu alteri eorundem absque
diminutione aliqua assignare procures.
IX 15
Dignum est, ut, qui non solum sua, verum etiam semet ipsos salubriter abnegantes carnem suam
cum vitiis et concupiscentiis crucifigunt, in claustris claustralibus se claudendo, gratis attollantur
favoribus et congruis presidiis muniantur, ut eo devotius, quo quietius, pacis famulentur auctori.
IX 16
Simonem, latorem presentium, quem presbyter de soluta suscepit, notavit origo, egritudo castravit.
Sane, cum tales lex promotionis in clero generationis vitio non agnoscat et ius matrimonii amissione
genitalium ad tori debitum non admittat, idem inter utrumque, quoad hec utrimque repulsus, censetur
quodammodo quasi neuter. Verum, cum causam corruptionis in ipso casus incidens prius
|
|