Salimbene de Adam: Cronica

Pag 510


Secunda eius superstitio fuit quia voluit experiri cuiusmodi
linguam et loquelam haberent pueri, cum adolevissent, si cum
nemine loquerentur. Et ideo precepit baiulis et nutricibus ut lac
infantibus darent, ut mammas sugerent, et balnearent et mundificarent
eos, sed nullo modo blandirentur eis nec loquerentur.
Volebat enim cognoscere utrum Hebream linguam haberent,
que prima fuerat, an Grecam vel Latinam vel Arabicam aut
certe linguam parentum suorum ex quibus nati fuissent. Sed
laborabat incassum, quia pueri sive infantes moriebantur omnes.
Non enim vivere possent sine aplausu et gestu et letitia faciei
et blanditiis baiularum et nutricum suarum.
De fesceninis et de Nichola, quem imperator mittebat in Pharum.
Unde «fascenine -narum» dicuntur carmina que mulier dicit
movendo cunas, ut sopiat puerum, sine quibus puer male posset
dormire et quietem habere.
Tertia eius superstitio fuit quia, cum vidit terram ultramarinam,
que fuit terra promissionis, quam Deus totiens commendaverat,
appellando eam terram lacte et melle manantem et egregiam
terrarum omnium, displicuit sibi et dixit quod Deus Iudeorum
non viderat terram suam, scilicet Terram Laboris, Calabriam
et Siciliam et Apuliam, quia non totiens commendasset terram
quam promisit et dedit Iudeis. De quibus etiam dicitur, quod
pro nichilo habuerunt terram desiderabilem. Ideo dicitur, Eccle.
V: Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferendum
sermonem coram Deo. Deus enim in celo, et tu super terram,
idcirco sint pauci sermones tui. Exemplum illius clerici qui protulit
verba contra Deum que dicenda non erant, et ideo statim
percussit cum fulgur de celo, et cecidit mortuus. Unde illud I
Reg. XXVI: Perfodiam eum lancea in terram semel, et secundo
opus non erit.
Quarta eius superstitio fuit quia quemdam Nicholam contra
voluntatem suam pluries misit in fundum Phari, et pluries rediit
inde; et volens penitus veritatem cognoscere, si vere ad fundum

Torna all'inizio