postmodum autem supradictus Menenius istam parabolam
adaptavit, dicens quod senatus erat venter sive stomacus, populus
autem sunt menbra; negotia enim rei publice et cetera utilia
senatus mature discutit et quodammodo digerit, et ea sic discussa
et digesta ad populum transmittit, et sic membra dissolvuntur, si
a stomaco cibus non derivatur. sic res publica tota destruitur,
si maturo consilio senatorum non confovetur. et sic per
talem methaphoram supradictus Menenius populum Romanum
pacificavit et ad Urbem reduxit. capitula septime partis.
Sequitur .VIIa. pars, in qua agitur quales debent esse rectores.
et ista pars habet .IIIIor. capitula. in primo capitulo dicitur quod
ipsi rectores debent esse potentes et magnanimes, ut sine timore
iudicent. in secundo capitulo dicitur quod debent esse
Deum timentes. in tertio capitulo dicitur quod debent habere
omnem veritatem. in .IIII. capitulo dicitur quod debent odire
omnem avaritiam et cupiditatem. quod rectores debent esse
potentes et magnanimes ut sine timore iudicent. [capitulum
primum].
Sacra Scriptura est omnium scientiarum regina, cui cetere
scientie tanquam famule et pediseque famulantur, ita ut quelibet
scientia in tantum approbatur, in quantum ipsius Sacre Scripture
vestigia imitatur. est etiam omnium regum, principum
|
|