constituerat aliarum. In se vertit manum, cum pestiferum sibi malleum
proprio malleo reincudit. Sed divina ultio et ultionis augmentum, ut filius
patrem, libertus patronum, famulus dominum, aut quivis, de quo fuerat meritis
presumendum, iamiam hostis improvisus feriat venerandum amicum. Redeuntem
igitur imperatorem, itinere per planiciem intercluso, per abrupta et invia montium
transire oportuit, quousque ad Alamanica regna pervenit.
His temporibus fuit Presbiter nomine Cremonensis electus, qui, licet alias
meritis et scientia dignus, tamen propter scisma deiectus est, et ut adimpleatur
quod vulgo in proverbiis dicitur: “Cui accidit una, non erit illa sola”. Sequenti
anno, scilicet M°CLXVIII, Lonbardi coloniam, id est novam colonorum habitationem,
facientes eam ab Alexandro papa Alexandriam vocaverunt. Alii Civitatem-novam,
Papienses vero Paleam usque in hodiernum diem appellant. Eodem
quoque anno Romani vires resumentes Albanum expugnaverunt et expoliantes
bonis omnibus incenderunt.
Sequenti anno, scilicet M°CLXVIIII, civitas Cremona cepit murorum munimine
cingi.
Demum rediens imperator in Italiam anno Domini MCLXXIIII. Segugiam
destruxit, Paleam obsedit, sed nec messuit nec quicquam utile in horrea reportavit.
Eodem anno ad invocationem sancti confessoris Ymerii omnipotens
Dominus multa mirabilia fecit.
Anno vero [Domini] MCLXXV. cum Lonbardi contra imperatorem aput
Castezium congregati fuissent, eos redditis gladiis subiugavit et in deditione
imperio digna recepit. Eodem anno fulgur cecidit in ecclesia Cremonensi.
Anno [Domini] MCLXXVI. aput Lagnianum dimicans exercitus eius a
Lombardis vincitur. O rota fortune, qued nunc humiliat, nunc exaltat! Immo
non fortuna, sed Dominus est, qui mortificat et vivificat, deducit ad inferos et reducit.
Dominus pauperem facit et ditat, humiliat et sublevat. Videns igitur inperator, quia
non in fortitudine sua roborabitur vir, videns, quia Deus exaltat humiles et deponit
potentes, considerans, quod ecclesiam suam fundavit supra firmam petram,
et porte inferi non prevalebunt adversus eam: anno Domini MCLXXVII. humiliavit
|
1
5
10
15
20
25
30
|