Petri Cantinelli: Chronicon

56


Paganus de Sosenana ad civitatem Faventie, cum magno gaudio, contra precepta et mandata
domini comitis Romaniole.
Eodem vero tenpore facta fuit societas et conpositio inter comune Forlivii et comune
Faventie. Et tunc dominus Malatesta venit Forlivium, ibique fecit pacem inter Argoglosios
et Calbolenses, de morte Aldrovandini de Argoglosiis; postmodum vero ivit Faventiam, et fecit
pacem inter comites de Cunio et Manfredos, occasione mortis Manfredi de Manfredis et
Albergitti eius filii, eo quod fiIia dicti Manfredi erat uxor Alberici filii comitis Bernardini
de Cunio. Et iste tales concordie et paces fuerunt facte ad defensionem eorum faciendam
contra dictum dominum comitem Romaniole.
Et ista omnia facta fuerunt de mense iunii eiusdem anni; et similiter facta fuit pax et
concordia inter comites de Castrocario et Calbolenses.
Eodem vero anno, dum dictus dominus Malatesta se de Forlivio separaret cum gente
sua, et erant in quantitate LXX equitum armatorum, et dum iret versus civitatem Arimini, per
quandam stratam de Cervia ad Ariminum, ecce quod supervenerunt milites domini comitis
Romaniole, cum filio eiusdem domini comitis, facientes insultum contra predictos, qui erant
cum dicto domino Malatesta, vertentes eos in fugam; et ceperunt dominum Iohannem Malateste
consanguineum domini Malateste et multos alios de illis, qui cum eo erant; et, debellatis
eisdem, ad civitatem Cesene duxerunt, et multos equos perdiderunt in ipso conflictu.
Et predicta fuerunt die XIV mensis iunii anni predicti M.CC.LXXXVII, indictione XV.
Interim tamen magnus tractatus fuit inter predictos comitem Romaniole et Forlivienses
et Faventinos et dominum Malatestam. Et facta fuit concordia, ita quod comune Arimini
solvit dicto comiti quatuor millia libras ravennates, pro recuperatione dicti domini Iohannis
Malateste et aliorum captorum. Et comune Forlivii et comune Faventie dederunt bonos
fideiussores dicto comiti de faciendo deposito de octomille florinis de bono auro; et ipse dominus
comes fecit pactum cum eis, et suspendit omnes processus et banna factus et data
dictis comunibus Forlivii et Faventie et singularibus personis et amicis dictorum communium,
et quod faceret ita quod dominus papa consentiret; propter que factum fuit depositum
comunis Forlivii quatuor mille florinorum de auro apud Venetias, et comune Faventie
fecit depositum apud Florentiam.
Millesimo ducentesimo octuagesimo septimo, indictione XV, die iovis XII mensis augusti,
obiit dominus Vivianus episcopus faventinus, qui habebat de frumento veteri duomillia corbes,
et de illo nolebat vendere, donec valeret corbis frumenti XX solidos Bononie.
Eodem anno capitulum ecclesie Faventine elegit dominum Lotterium de la Tosa archidiaconum
florentinum in episcopum faventinum, precibus et instancia domini Maghinardi de
Sosenana. Et dicta electio facta fuit die lune XVIII mensis augusti, apud monasterium sancti
Petri in Sala de Laderclo, in diocesi Imolensi, pro eo quod civitas Faventie et eius diocesis
erat supposita ecclesiastico interdicto.
Et, die martis, ultimo mensis septenbris eiusdem anni, venit dictus dominus Lotterius electus

Torna all'inizio