<DE AGENDIS MORTUORUM ET DE SEPULTURA>
Quo expleto expletisque quae in conuentu dici coeperant percutiat prior
tabulam uno ictu. Quo audito inclinati fratres dicant Pater noster . Sacerdos
circa corpus aquam benedictam spargat et incenset. Dehinc dicat Et ne
nos inducas. A porta inferi , postea collectam. His ita gestis pulsentur
signa; cantor incipiat responsorium Subuenite sancti dei , et praecedentibus
his qui situlam cum aqua, crucem, candelabra, thuribulum portant,
sequentibus infantibus et reliquo conuentu extremis eis qui corpus
lauerant et portant ueniant in aecclesiam. Positoque corpore in loco ubi
poni solet cessent signa. Figatur crux ad caput eius, ponantur duo
candelabra, unum ad caput et alterum ad pedes cum cereis desuper
accensis, qui continue ibi ardeant usquequo ad sepulturam deferatur.
Finito cantu inclinati dicant Pater noster , sacerdos Et ne nos. A porta
inferi , collectam sicut superius dictum est. His peractis si sonitus tabulae
de refectorio fratres adduxerat, ablutis manibus ad refectorium reuertantur
perficiantque quod imperfectum remanserat remanentibus cum
corpore aliquibus fratribus, quot et quibus iniunctum fuerit, qui psalmos
ibi interim canant. Nunquam enim sine psalmodia corpus esse debet,
excepto quando in choro aliquid communis officii celebratur.
Conuentus in die circa corpus semper debet esse, nisi quando canunt
horas uel missas uel processionem circa claustrum uel extra claustrum,
si ita contingat, faciunt uel in capitulo sunt aut in refectorio aut in
dormitorio meridianis horis, et tunc tantum deputentur aliqui fratres
qui ibi remaneant. Psalterium ex ordine psallant, commendationem
animae agant, Uesperas, Uigilias cum Laudibus, Uerba mea et haec
eadem frequenter. Nocte uero post Completorium incipiens primam
uigiliam dexter chorus faciat, secundam sinister, persoluentes utrique
supra dicta obsequia, prout quantitas noctium fieri permiserit, hoc
obseruato diligenter ne utrique priores in una uigilia deputentur. Circa
primae finem uigiliae exeat prior ferens absconsam et uadat in dormitorium
excitetque fratres qui secundam uigiliam facturi sunt. Post
Matutinas Laudes dictis in choro quae dici ordo exposcit quicquid
superest noctis infantes cum magistris canendo expendant. Intersint
quoque infirmi illi, qui in domo infirmorum assidue conuersantur et
facultatem hoc faciendi habere uidentur. Caeteri uero fratres in lectis
suis quiescant, usquequo facto mane surgentes calciati, loti et pexi |
|