Salimbene de Adam: Cronica

Pag 513


Quod Salomon multa dixit in persona carnalium hominum, de quibus aliter
fuit opinio sua.
Et multa talia, que Salomon in Ecclesiaste in persona carnalium
dixit; non tamen ita credidit, quia non dixisset, Eccle.
VI: Quid habet amplius sapiens a stulto, et quid pauper, nisi ut
pergat illuc ubi est vita? Item: Quodcumque potest facere manus
tua, instanter operare, quia nec opus nec ratio nec sapientia nec
scientia erunt apud inferos, quo tu properas. Item: Omni tempore
sint vestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non deficiat.
Item: Deum time et mandata eius observa. Hoc est enim omnis
homo, id est ad hoc factus est omnis homo, scilicet ut Deum timeat.
Unde Iere. II: Scito et vide quia malum et amarum est reliquisse
te Dominum Deum tuum, et non esse timorem eius apud te, dicit
Dominus Deus exercituum. Ideo dicit Ecclesiasticus I: Timor
Domini expellit peccatum. Nam qui sine timore est, non poterit
iustificari. Dicit ergo Ecclesiastes XII: Memento creatoris tui in
diebus iuventutis tue, antequam veniat tempus afflictionis et apropinquent
anni de quibus dicas: Non michi placent, et cetera usque
ad finem libri, que omnia faciunt ad destructionem credulitatis
Friderici et sapientum suorum, qui crediderunt quod non esset
alia vita nisi presens, ut liberius carnalitatibus suis et miseriis
vacare possent. Ideo fuerunt Epycuri, quibus convenit quod ait
Iacobus, V: Epulati estis super terram et in luxuriis enutristis
corda vestra.
De Epycuro, quid sit, et de Stoico similiter.
Sicut enim Stoyci ponunt felicitatem hominis in sola animi
virtute, sic Epycuri in sola corporis voluptate. Unde et vita eorum
optime describitur Sapientie II, ubi sic dicitur: Dixerunt enim
impii apud se cogitantes non recte: Exiguum et cum tedio est tempus
vite nostre, et non est refrigerium in fine hominis, et non est qui
agnitus sit reversus ab inferis. Quia ex nichilo nati sumus et post
hec erimus tamquam si non fuerimus. Quoniam fumus et flatus
(vel afflatus) est in naribus nostris et sermo scintille ad commovendum

Torna all'inizio